Glose
Noli prohibere benefacere eum qui.Quia supra diligenter legem Domini et consilium observare monuit, et aeternam requiem observantibus promisit: nunc multipliciter, quae observanda sunt, replicat. Primoque ad id, quod intermiserat, rediens, misericordiam proximo exhibendam, et juste, cum illo docet esse vivendum. Deinde et ab inimico cavendum esse praemonet.Noliergo, inquit,prohibere.Ne audias a Domino cum Pharisaeis:Ipsi non introistis, et eos qui intrabant, prohibuistis[Luc. 11.].